- SUMMA
- SUMMAdicebatur Latinis, quae et prima, dextri Lateris, in Tabula lusoria, linea: quam vocem recentiores Graeci retinentes σοῦμμον χῶρον appellâtunt. Agathias de Tabula Zenonis,Ἐπτὰ μὲν ἕκτος ἔχεν, μίαν ἔννατος. αὐτὰρ ὁ σοῦμμοςΔιςςὰς ἀμφιέπων ῍ιϚος ἔην δεκάτῳ.Ο῍ς δὲ πέλει κατὰ σοῦμμον, ἔχει δύο.Vide infra in voce Tabula. Alias Summa substantive sumptum, idem quod κεφάλαιον Graecis est, unde Summa naturae, curae, voti, libri;recentioribus Summarium, de quibus locutionibus vide Salmas. Prolegom. ad Solin. etc. In Arithmeticis numerorum collectionem vox notat, seu potius totum id, quod ex numerorum collectione exsurgit. Cuiusmodi Summis singulis titulos praeponi consuevisse in rationibus Graecorum olim Romanorumque, dicemus infra voce Titulus. Unde Summarii, apud Iul. Antecess. Constit. 58. qui faciendae rationis summarum quarumcumque periti sunt, de quibus vide Cuiacium ad Novell. 30. et 44.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.